- MEGALOGRAPHIA
- MEGALOGRAPHIAapud Vitruvium l. 6. c. 4. et 5. Nonnullis locis signorum megalographia, habens Deorum simulacra, seu fabularum dispositas explicationes, non minus Troianas pugnas, seu Ulyssis errationes per topia, coeteraque quae sunt eorum similibus rationibus a natura procreata. Graece μεγαλογραφία, quod genus picturae in rebus magnis et argumentis nobilibus exprimendis versabatur, ut sunt Deorum simulacra, aedes, Heroes, bellorum historiae veter. et id genus. Ei opponitur Π῾ωπογραφία, unde Π᾿ωπογράφοι, qui belluas, arbores, homines, antra, portus et alia id genus, variaque et minuta, opere topiario exprimebant-Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.